## Title: Carl Maria von Weber an Papst Pius VII. in Rom. Dresden, November 1818 ## Author: Weber, Carl Maria von ## Version: 4.9.1 ## Origin: https://weber-gesamtausgabe.de/A041458 ## License: http://creativecommons.org/licenses/by/4.0/ Beatissime Pater! Missam vigiliis meis elucubratam et in aede sacra auspiciis Clementissimi Saxoniae Regis, qui me a concentibus cum sacris tum profanis regundis esse jussit, concelebrandam quum favor publicus excepisset, facere non potui, quin Sanctissimo Tuo nomini illam inscriberem et per manus Friderici Principis Gothani Serenissimi, cujus patrocinio jam dudum mihi fini licuit, in manus Tuas celcissimas trandendam curarem. Tua enim, Beatissime Pater, quum hanc operam susciperem, animo meo | obuersata est imago propterea quod persuasum me habebam, nihil illi ad summam laudem defuturum esse, si Tibi non displiceret. Idque non tantum obsequii ratio et pietas, qua Beatitati Tuae totus orbis Christianus et omnes per universam terram coetus fidelium obstricti tenentur, sed Sanctitati etiam Tuae studium, quo musicam artem coelestis originis bene memorem et mortalium animos a terrestribus curis ad coelestia revocantem, mirabiliter fovisti, excitasti, amplificasti, postulare mihi videbatur. | Quare hunc quoque ingenii, quod sentio quam sit exiguum, foetum, pietatis in Sedem Apostolicam, quam ornas et si vota valent diu ornabis testem, ut sanctissimo Beatitatis Tuae sinu excipias et ut vultu Serenitatis Tuae ut recrees precibus piissimis enixissimisque rogo, vel, si pateris, obsecro. Dresdae Ipsis Calendis Novbris Anno salutis Incarnatae MDCCCXVIII. Pater Beatissime Celsissime Sacralissimi Sanctitatis Tuae nominis cultor addictissimus devotissimus [m. pr.:] Carolo Maria barone Weberio.