## Title: Papst Pius VII. an Carl Maria von Weber in Dresden. Rom, Mittwoch, 20. Januar 1819 ## Author: Pius VII. ## Version: 4.9.1 ## Origin: https://weber-gesamtausgabe.de/A041487 ## License: http://creativecommons.org/licenses/by/4.0/ Dilecto Filio Carolo Maria Baroni Webric Dresdam Pius P P. VII.Dilecte Filj salutem et Apostolicam Benedictionem = Curante egregio Principe Friderico Gothano accepimus Missam musicis notis a Te elucubratam, et in Oede sacra Serenissimi Saxoniae Regis publico plausu exceptam, quam ad Nos humaniter mittere voluisti. Litteras vero tuas Kalendis Novembris praeteriti anni datas, tot significationibus tuae pietatis in Apostolicam hanc Sedem, quam immerentes tenemus, studiique tui in Nos referras vidimus, ut donum ipsum, hoc etiam nomine, acceptius Nobis evaserit. Tuum igitur officium grati animi nostri testificatione prosequimur, et in propensae voluntatis in Te nostrae pignus, Tibi Apostolicam Benedictionem impertimur ex corde. Datum Roma apud S. Mariam Majorem die 20. Januarii Anni 1819. – – Ponitificatus NostriAnno XIX. [ m. pr.] Pius PP. VII.